聖フィリポ・ネリ司祭
1515年、フィレンツェに生まれる。ローマに赴いてキリスト教的生活を送りながら、青少年のために働き、病気に苦しむ貧者を助ける団体を作った。1551年に司祭に叙階され、信仰生活についての講話、宗教音楽、慈善業が行われる集会を組織した。それは、集まった場所から「オラトリオ」と呼ばれるようになり、オラトリオ会に発展した。隣人愛、福音的な単純さ、喜びにあふれる神への奉仕に秀でていた。1595年に帰天。(毎日の読書より)他のリンク Other linkhttp://www.sanpaolo.or.jp/column/kaze/back/0605.html使徒聖パウロによるフィリピの信徒への手紙 4・4-9 AD PHILIPPENSES EPISTULA SANCTI PAULI APOSTOLI4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. 6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. 8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate; 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.聖ヨハネ17・20-26 EVANGELIUM SECUNDUM IOANNEM20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.使徒聖ペテロの手紙 一聖ペテロ1・3-9 EPISTULA I PETRI3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, 7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. 8 Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, 9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum.聖マルコによる福音 聖マルコ10・17-27 17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”. 18 Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”. 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”. 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.